485
ET DIVINA. 39
deuasteretur. Et hoc modo alchimia est supra naturam, et
est diuina, & in hoc lapide est tota difficultas istius artis.
Neque potest assignari sufficiens ratio naturalis, quare hoc ita
esse possit, & sic cum intellectus non possit hoc comprehendere
nec satis facere sibi ipsi, sed oportet ipsum credere sicut in mi¬
raculosis rebus diuinis. Ita ut fundamentum fidei. Christianae,
quod supra naturam existit, à non credentibus primo existi¬
metur uerum omninò, quoniam finis eius miraculose, &
supra naturam completur ideo tunc solus deus est operator
quiescente natura artifice. Et propterea antiqui philosophi eius
artis in quibusdam futuris hanc artem diuinam scribendo
quoquomodo prophetauerunt. Vnde dicit Rasis in quadam
epistola. Cum hoc autem, scilicet lapide rubeo magnificaue¬
runt se philosophi super omnes alios & uaticinati sunt futu¬
ra. Specialiter autem & non solum generaliter prophetaue¬
runt. Ita quòd cognouerunt diem iudicij & consumationis
seculi debere uenire, & mortuorum resurrectionem in ipsa.
In qua unaquaeque anima suo primo corpori coniungetur, &
de caetero ab inuicem no separabuntur in perpetuum. Et erit
tunc, omne corpus glorificatum ad incorruptibilitatem translatum
& ad luciditatem & subtilitatem ferè incredibilem, & pe¬
netrabit omne solidum quia eius natura tunt erit natura spi¬
ritus sicut & corporis. Reliqua autem damnanda resurgent
ut illae, quo ad perpetuitatem & incorruptibilitatem. Passi¬
bilia tamen erunt & cum tenebris & obscuritatibus, & op¬
positione illis, Vnde Bonellus in curba philosophorum. Om¬
nia uiuunt & moriuntur nutu dei, & est. natura cui cum
humiditas accidit, & cum ea permittitur per noctis, tunc
similis uidetur mortue, & tunc res illa igne indiget, quous¬
que illius corporis spiritus extrahatur & per noctes dimitta¬