485
ARS NATVRALIS
cretorum dei altissimi, & magni, ipse enim hoc magiste¬
rium suis prophetis uel philosophis commendauit quorum ani¬
mas in paradiso collocauit etc. Circa illam literam. Et hoc
modo alchimia etc.
NOTANDVM quòd operationes naturales in qui¬
bus natura sola non uidetur sufficiens sicut in alijs, sed quasi¬
modo quodam mirabili, & diuino fieri uidentur, deberet re¬
duci ad potentiam diuinam regentem eas supra naturam rei,
cum naturalis ratio sufficiens ibi deficiat. Vnde Auicena in 3.
fen 21. cap. 2. scilicet de generatione embrionis dicit sic. Et
quando separatur foetus aperitur matrix aperitione tali, cu¬
lus similem efficere non ualet in suo simili. Et necessarium est
ut separentur iuncturae quaedam & sustententur adiutorio
dei excelsi, post illud redeunt in proximo ad continuationem
naturalem, & est operatio illa de fortibus operationibus na¬
turalibus. & formatiua quidem appropriata est cum re con¬
tinuata à creatore, ut sit praeparatiua non cessans compre¬
hendere cum augmento foetus quae non comprehenditur, et
hoc est de secretis. dei Sit ergo deus exaliatus, qui est rex ue¬
rax et benedictus etc. Ista sunt uerba Auicena Dico ergo quòd
natura non separat aliquas iuncturas corporis propter neces¬
sitatem aliquam, nisi hanc, scilicet femorum tempore par¬
tus, neque aliquas separatas restaurare potest, nisi hanc so¬
lam cum tempore, quod est mirabile ualde, sed sola chirur¬
gia illas alias restaurat, ergo expresse uidetur, quod diuina po¬
tentia immisceat se secrete huic tali operationi naturali, et re¬
gat naturam supra conditionem naturae, quasi modo supra
naturam, cum ultra naturam rei hic talis operatio fieri ui¬
deatur. natura enim rei de se hoc pati non posse uidetur, &
ratio est quia si alio tempore fiat separatio illius iuncture
non