485
OBSCVRE TRADITA. 43
sunt sapientia. Vnde deprecor uos filios philosophorum ut ne¬
mini fatuo uel ignaro, uel cuiquam ad hoc inepto huius scien¬
tiae quicquam narretis. Et Alphidius. Philosophi autem
timentes Deum, non adeo illud pretiosum habuerunt, quin
alijs philosophis arcanum lapidis patefacere uellent. Ideoque pa¬
tens opus lapidis alijs in lucem non posuerunt, timentes, ne
luce manifesta totus mundus uergeret in occasum, metendi,
seminandi, plantandi, & agriculturae periret exercitium,
quomodo propalare nolentes posuerunt, in scripturis & figu¬
ris & aenigmatibus uelata tenuerunt, maluerunt enim suam
scientiam sic abscondere, quàm per eam patefactam mundi
conditionem delere. Rosinus. Scito quòd non inuidiae cau¬
sa hanc artem philosophi celauerunt, ne alij ditarentur, ue
rum timuerunt ne quis deuastator, aut malefactor hoc ha¬
bito illicita ageret & abhominabilia, & esset ad suum de¬
trimentum. Idem in eodem. Dei nanque iudicium est, hanc
rem scientibus modum inuenire, ne mali percipientes hoc, ad
prophana agenda fiant promptiores, & de eorum peccatis
reddituri sint philosophi rationes. Et Pythagoras hoc uutem
Deus celauit Apollo ne mundus deuastaretur, & sic de alijs
philosophis. Patet ex is quid non est scientia hac, pro quo¬
libet, nec scripta pro quibuslibes. Plato prohibuit ne scien¬
tia omni loco & omni demonstretur discipulo in libro de pro¬
portione & proportionalitate. Huius scienntiae significatio¬
nis haec uerba protulit. Si quis scientiam demonstrauerit
in loco ubi cupiditas & timor uincunt inquirendi uolunta¬
tem, & extimauerit eam ab inquisitoribus recipi, semetipsum
deludet. Rationabiliter etiam philosophi eam obscure &
difficulter ipsam scripsere, ut unusquisque sapiens cum sum¬
ma diligentia studere nitatur, ut cum ipsam inuenerit magis
F iij