223
107
Dialogus Tertius.
notaret auaritiam, rectè adaptari censeba¬
tur. A. & Aesculapius auaritiae vnquàm
vitio, notatus fuit? D. tu tertium Plato¬
nis Dialogum de Republica, nuper Apologiae
praestantissimi Philosophi occasione perlegisti,
& hoc ignoras? Aesculapium enim ferunt
(dixit ibidem Plato) Apollinis filium ex¬
titisse, atque Auro inductum, vt hominem
pecuniosum cùm extrema aegritudine ad
mortem ferente opprimeretur, curaret, un¬
de, & fulmine percussum. A. oh, oh, id
Tragicis, & Pindaro, non concedit Plato.
inter duas igitur historias, lepidissimas tuas
fictiones inseruisti? tu iocaris, & me non ti¬
mes? D. ita me Deus amet, vt ego valde
doctrinam tuam demiror, sed propterea io¬
cor, vt animum à doctissimis instantijs non
mediocriter exagitatum, resuscitem atque
hilarem reddam. & scito Achryuasme, quòd
mihi non minus iste iocus, quam Eliseo soni
armonia profecit, quando quarto Regum
tertio, dixit, nunc autem adducite mihi Psal¬
tem,
P 2