485
ARTIS
ambo principia si sciremus adhuc deficeremus in generatione
illorum lapidum, scilicet quia nullo modo possemus imitari
naturam uere, et causa est, quia non sunt res liquabiles, prout
sunt metalla. Item non possumus imitari naturam in ijs, quo
rum materiam propinquam habemus, & ignoramus mo¬
dum agendi ut in generatione marchasitae, tutiae & antimo¬
nij quorum materia est argentum uiuum & sulphur, mul¬
tum minus in ijs Lapidibus, in quibus ignoramus utrumque etc.
Nota quia Bonus fuit coetaneus Raymundi Lulli, ideo non
uidit ipsum de compositione Lapidum preciosorum.
Distinctio tertia ostendens, quòd haec ars est certior alijs
scientijs, & quòd est nobilis, breuis & leuis.
RVRSVS dicimus hanc artem esse omnibus cer¬
tiorem, quia philosophi ipsius omnes concordant in
unum, tam in parte speculatiua, quam in practi¬
ca, nec in aliquo sibi inuicem contradicunt. Nec uariant op¬
piniones secundum rei ueritatem nec uerba, sed solum secun¬
dum apparentiam propter causas dictas superius. Ita quòd
totalis conuenientia omnium eorum ad unum & idem, osten¬
dit eam esse omnibus certiorem & ueriorem. In omnibus
enim alijs tam artibus quàm scientijs uariantur oppiniones
plerunque quantum ad id de quo quaerunt et diuersificantur
& contrariantur quandoque tam in speculatiuis partibus,
quàm in practicis. Similiter tota operatio huius artis uera,
& certa, cum sit unica tantum potest doceri & addisci in
die una, immo in hora una ab aliquosciente, absque inuesti¬
gatione & scientia, quòd in nulla scientia nec arte contingit
Non tamen diceremus ipsum talem alchimistam, cum igno¬