485
CERTITVDO. 47
raret principia & causas & intellectum figurarum & ser¬
mias monum allegoricorum. Sicut enim turpe esset, aliquem ignarum
docere hanc operationem perfectam, sic irrationabile esset,
ipsum dicere alchimistam propter operationem solam quam
sciret. Vnde philosophus 2. ethicorum. Non quicunque fa¬
cii gramaticalia uel musicalia est grammaticus uel musicus.
Scientia enim haec extollit intellectum ad diuina et super na¬
turam: & hoc in operatione uerificatur, quod non fit in illo sic
solum docto, & ideo certissima est & unica & occulta &
coelestis etc. Vnde Alexander. Demonstraui arcanum coe¬
lesteque patefeci, scientiarum difficile atque absconditum illu¬
minaui, perfectamque scientiam, & regendi modum certifica¬
ui. Alias tamen certitudines scientiarum ad inuicem, sci¬
licet quae fit certior & quae non assignat philosophus primo
posteriorum, quae quamuis sint ueraces non tamen faciunt
à directe ad hoc propositum. Et hanc certitudinem ostendens
Hermes in principio secretorum suorum dicit sic. Verum sine men¬
dacio certum certissimum uerissimum, quod est superius est sicut quod
est inferius, et quod est inferius, est sicut quod est superius ad perpe¬
trandum miracula rei unius etc. Amplius animaduertendum
est hanc scientiam omnibus tam speculatiuis, quam practicis,
excepta lege in qua est salus animae per diuinam reuelationem
ostensa nobiliorem esse. Ferè enim omnis qui addiscunt tam
in artibus quàm scientijs quibuscunque, faciunt propter au¬
rum & argentum acquirendum, quia cum ijs omnia neces¬
saria acquiruntur. Ita quòd non addiscunt scientias uel ar¬
ts propter seipsas scilicet propter inquisitionem ueritatis quae est in¬
trinseca rei, sed propter extrinsecum, quod tamen acquiri¬
tur cum labore animae & corporis plurimo, & dolo, &
seruitute & obedientia, & quandoque cum toto hoc, non