485
ARTIS
acquiritur. Haec autem propter seipsam adiscitur, quia in
ea est intrinsecum aurum etargentum & non extrinsecum,
& ueritatis inquisitio & semper acquiritur. Et commiscetur
haec scientia omnibus & amicatur. haec etiam per se separa¬
tur ab eis. Et quia est de nobili subiecto, & cui omnia obe¬
diunt, & quòd omnia suppeditat, ipsa est nobilis ualde. Et
quia modus eius tradendi & inuestigandi est figuratiuus, &
diuinus totus, dicetur nobilis ualde: Et quia finis operatio¬
nis eius est supra rationem, dicetur nobilior. Cum ergo
omne quod est nobile & propter se, magis sit eligendum, et
concupiscendum, quàm quòd est propter aliud, & per acci¬
dens. Ideo quo ad hoc, haec scientia omnis alias superat. Vn¬
de Hermes in 2. 7. tractatuum. Scias fili quod omnes sapien¬
eiae, quae in mundo sunt, huic necesse sapientiae subditae sunt
haec nanque in mirabilibus archanis, quae in ijs sunt elementis,
finita est & consecuta. Et idem in libro primo. Omnium bo¬
norum clauem uobis philosophorum librum nuncupaui, &
idem in suis secretis. Sic quae habebis gloriam claritatis totius
mundi. Idem in libro de 15. stellis, & 15. herbis, & 15.
lapidibus, dicit. Quatuor sunt scientiarum scientiae nobiles
scilicet astrologia, physica, magica, & alchimia. Immo
etiam alchimia propter nobilitatem suam non patitur appli¬
cari alicui nisi eius filius sit & haeres, sicut intellectus non pa¬
titur alicui applicari animae nisi animae humanae. Vnde be¬
nedictus Rasis libro perfecti magisterij dicit. Si enim alius
quàm eius filius, hoc attentare praesumpserit, ut indignus
penitus repulsam patietur, et se opus & impensas amisisse me¬
rito deplorabit. Ideo Morienus. Haec est scientia quae inter
alias maxime inquiri debet, cum per ipsam ad aliam magis
admirabilem peruenire possumus. Et quia ista scientia sic al¬