141
50 LIBER
aurum, quod mixtum est ex elementis. Nullum eniim
purum elementum potest tangi, vt in scolis Aristote¬
lis receptum est: ignis autem si perseueret, ex se se autem
perseueraret, ni sibi deessent alimenta, cur non auro
perfectior? Num usui mortalium, supra quem disputare
in aduersum quisque possit accommodatior? Quis enim
paulo peritior nesciat, omnes gentes indigere igne? qui
quidem quamquam naturalis res est, & necessaria, multis
tamen fit modis, puta per naturam ex fulgure in aere
& radiorum quoquem solarium repercussu, per artem
ex attritu solidorum corporum, fomentisque varijs, cu¬
ius ignis inter omnes sublunares formas habentur &
mirae & plurimae proprietates, vti narrat in libro de
igne Theophrastus, quem librum intra meae iuuentutis
metas è graeco in latinum conuerti, sed non edidi, quo¬
niam mancùm erat exemplar, & semilacerum, Cęterum
ipso igne certum est omnes nationes egere. Multas ve¬
ro & fuisse gentes vt antediximus & esse ad praesens
aperte constat, quae non vtantur auro, sicut nec ulla mo¬
neta vel aurea vel argentea: Quemadmodum Sparta¬
ni quondam, neque enim ijs vllo id modo licebat per
leges Lycurgi, qui muris etiam ciues interdixit, obijciens,
vt ille cecinit nudam Lacedemona bellis, quae tamen ali¬
quando & fuit, & habita est graeciae princeps. Quod
si contendas praeferre aurum igni, tum auro formas af¬
feram perfectiores erutas per artem è gremio naturae,
quales