141
SECVNDVS. 51
quales sacris in literis legimus inditas in materia miste¬
rio magorum, quibus videlicet sit famulata natura: sensi¬
lis enim anima est omni praestantior auro. proinde re¬
cipit Augustinus formas quae omni praestant corpori
posse rerum naturalium instrumentis promi, cuius
auctoritati assensus Tihomas, & eadem pariter vsus
ratione secundo volumine secundae partis. Theologicae
summae, non negauit verum aurum fieri per artem
posse, & si uerum, sit vendi licere.
SENTENTIA THOMAE AQVINATIS DE
coficiendo auro declaratur
Cap. VI.
SED occurrit obiter ut opinionem
Sancti Thomae, quam ipsius in¬
terpretes dixtraxerunt, declaremus.
Is enim secundo in patrum senten¬
tias commentario, visis est artem
abnuere, probare vero in Theologi¬
ca summa. Idcirco contrarius sibi ipsi quibus existima¬
tur conciliare sensa diuersa, quidam sunt adnixi, sed
plerisque non fecerunt satis. Vtrum ipse satisfecero,
lectores iudicent; Ego certè non assentior in primis
Joanni Lyguri qui auri formam excluserit ab arte
nobilitatis gratia. proptereaque conficiendi auri ar¬
tem
D ij