141
52 LIBER
tem eluscrit. Nam perfectiorem vti diximus for¬
mam Thomas admittit, hoc est animam sensilem.
Quorum se se Magi effectores rerum naturalium suis
instrumentis praestiterunt. Nec eo item moueor; quod
nesciant inuenire artifices, quae proprie agant, quae pro¬
prie patiantur. Quoniam nec ignorant calore opus esse,
& humore, multisque vaporibus, quibus ad metal¬
la transmutanda vti soleat natura; Adde quod quae
iuuenis negare visus est, Thomas constanter affirma¬
uit longo post tempore, hoc est dum summam confice¬
ret theologiae, tanquam vltimum suarum opinionum
testamentum. Nec illo etiam mouebor, quo motus et
Lygur Siluester opinatus cum? Petro gomate, S. Tho¬
mam in commentario secundo de imperfectis articifi¬
cibus, in summa theologica de perfectis loquutum,
ijs concessisse, illis abnuisse potestatem. Nam de arte
conficiendi, non de artificibus erat mentio, quae qui¬
dem ars quoniam naturae ministerio & instrumentis
vtitur, ab omnibus potest ad perfectionem duci, à qui¬
bus potest exerceri, siue incorporei spiritus siue homines
illi fuerint, aut naturaliter, aut supra naturam edocti.
Varietas enim ministrorum, artem non tollit, aut mi¬
nuit per se se naturae viribus nitentem quidem, sed
quandoque et iuuantem illam & superantem: nam et si
naturae peccatum accusarunt sepae philosophi ob materiae
fluxilis contumatiam, quam tamen naturam regi ab
intel¬