141
54 LIBER
tata est à Democrito, siquidem & Lixa solebat antiqui¬
tus pro aqua dessumi, vnde lixae apud exercitùm & eli¬
xa caro etiam apud vulgus. Aut enim ea voce viuum
argentum per enigma significauit Democritus: aut me¬
tallum in aquàm ressolutum, quae prima materia
metallorum dici potest, assentientibus etiam peripateti¬
cis, quorum princeps illa etiam prodidit [GR]ὑδατος γὰρ ἔστι[/GR] siue
inquam eisdem ex rebus siue alijs ex rerum generibus
quae penitissimis in recessibus terrae occuluerit natu¬
ra, fiat aurum, non eisdem rebus vsi homines, idem
efficientur? an imitari calorem solis poterunt quoad na¬
tura permiserit? quanquam hoc minime necessarium
exiflimauerim. Neque enim audiendi tanquam phi¬
losophi, qui rentur, qui dictitant aurum à solis ca¬
lore tantumodo gigni, quasi non sit calor solis vniuersa¬
lis causa rerum quae in sublunari machina generan¬
tur, & corrumpuntur, qui quidem calor tam in spe¬
luncis, subterraneisque specubus, quam in terrae planitiae
dotes suas effundit, quasi latebrosis in terrae meatibus
non sit ignis, quo sulphuris vapor excitetur habitus pa¬
rens & alumnus auri, quem ignem non solùm Sicilis
Aethna, vicinaeque insulae patefaciunt, sed plerisque in
montibus Europę atque in Appenino est ipse conspi¬
cuus. Caeterum qui artem ingenue tenent in communi
materia, metallorum proprias indunt formas, explosis
prioribus formis, idque conficiunt non vi tantummodo
con¬