141
SECVNDVS. 55
consumptricium aquarum, vel potestate diuersorum
salis generum, vel olei diuersarum conditionum facul¬
tate, sed auro ipso quandoque ad propagationem sui ge¬
neris, per subtilitatem artis instituto, cui mixta etiam
sint interdum ipsius auri nota primordia, atque in hunc
modum mutare satagunt metalla, & lapides, pulue¬
resque conflare conantur, quibus multum conficiant auri
parua ex re, cui nomen clixir, à philosophis Arabum
factum est, latini vocauerunt medicinam, Graecos se¬
quuti, quibus.... .... dici constat, quo nomine
sepe vtitur Psellus.
QVOD AVRVM FACTVM ARTE
natiuo auro possit esse perfectius.
Cap. VII.
IIS itaque modis experiuntur for¬
mam eruere de sinu ipsius naturae,
quam certe formam perquirere
scitarique potuerunt ex asturibus
Callaiccis, caeterisque fossoribus au¬
ri, & argenti, quo ad illis obiter,
& aliud agentibus, quasique de longinquo facere conie¬
cturam licuit de metallorum generatione dum illa col¬
ligerent, vt praeteream eos, qui dicti sunt Hermi, Ta¬
gi, Pactoli, aliorumque alueos fluuiorum scrutari, &
metiri maris athlantici littora, vt inter lapillos versico¬
lores
D iiij