141
56 LIBER
lores auri grana colligerent, non solum verò data ope¬
ra, sed aliud etiam agentes, atque insperato ac vt plerique
dicerent casu: Vti vero sapientiores assererent diuina
prouidentia saepe quidem occulta, sed semper iusta fa¬
cere metallorum transmutationem plurimi mortalium.
Accepi enim fastum argentum dum equi medicina
quęreretur, in qua viuum argentum rebus alijs plerisque
miscebatur. Vidi ego & argentum fieri & aurum,
dum neutrum speraretur: Legi etiam spirituum superno¬
rum reuelatione traditam antiquitus artem auri faciun¬
di, & mea aetate idem vsu euenisse non legi, sed audi¬
ui, quod cùm agetur de experimentis apertius indicabo:
malorum item demonùm comertijs quandoque fieri po¬
tuisse, vt suspicer, moueor quod literis proditum est olim
remedia medica per somnum reuelasse demones diuer¬
sis in templis, quemadmodum latius me disseruisse me¬
mini, dum supersticiosas pręsensiones confutarem, prę¬
cipueque in libris quos inseripsi de rerum prenotione, &
in meis quoque meorum Hymnorum commentarijs, sed
& multaquibus nunc vtuntur medici praecepta simili
superstitione suscepit antiquitas, dummodo vera litera¬
rum monumentis ea mandauerit posteritati. Siquidem
Cremato Esculapij templo retulisse cartis Hyppocratem
pręceptiones medicinae per quietem haustas memoriae
traditum est: possunt enim & vera demones prodere
quanquam. n. id vt fiat minime licet curare: effectu verò
post¬