141
SECVNDVS. 57
postquam eum veritate niti compertum possunt homi¬
nes vti, non eatenus vt sit reuelatio demonica suscipien¬
da, sed quatenus effectus ipse sit vtilis res, & vera ex se¬
se suapte natura, atque in Deum vt in primarium om¬
nis veri, omnisque boni auctorem planè referenda. si qui¬
dem ex malignis hominum, demonumque facinoribus
elicere nouit Deus bona, tanta ipse est tanque ineffabili
benignitate, cui tandem, quod sumus, quod mouemur,
quod uiuimus acceptum ferri debere, & Pauli Apostoli
auctoritate & ratione didicisse opere precium est. ve¬
rum eninuero vt parte alia non putem reuelatam quan¬
doque per malignos demones auri faciendi potestatem,
ea mihi satis ratio persuadet, quod non nisi malignis
eam reuelaret hominibus, aut ijs quos imbui malignita¬
te persuasum haberet: eos autem homines diuina iusti¬
tia non permittit vt animi virus cum potestate coniun¬
ctum effundant in pernitiem generis humani. Quae qui¬
dem ratio videtur verissimilibus experimentis communi¬
ri, quando nec paucos etiam aureos suis sectatoribus
impertit in obscaenis ludis, de quibus egimus in dialo¬
go triplici, cui nomen strix. Bonis itaque spiritibus
feramus acceptum, si quid est reuelatum de artis veri¬
tate singulari, aliquo priu ilegio, sed doctrinae & expe¬
rientiae id facilius tribuendum. Diuersa enim cum di¬
uersis varijs colligerent experimentis, potuerunt artis pe¬
riti multa cognoscere: neque enim aut vno in loco, aut
vno