141
58 LIBER
vno modo tantum promit aurum natura; Vidit Alber¬
tus de se scribens purum inter arenas fluuiatiles aurum
impurum, audiuit comixtis lapidibus ortum, instar
venarum, subditque non multo post aurum natum inter
arenas melius esse, cuius rei duas affert causas. Alte¬
ram sulphuris puritatem maiorem inter calidas & sic¬
cas arenas versati, frequentiusque loti & eius quoque
terrei, quòd inest viuo argento, quod quidem & lauit
& subtilius reddidit ac purius fluminis lotura frequens,
Alteram causam voluit esse meatuum obturationem,
cum occlusus calor in fundo ripisque conuoluitur in se¬
met, & concoquitur ad auri substantiam nobiliorem
depromendam, atque isthaec ille dum haberet mentionem
locorum in quibus metalla generentur. Ego vero ex flu¬
minis decursu collectum aurum dici apud me seruaui
nitidissimum quidem & modicis admodum ramentis
disseparatum. Quod cum propterea purissimum aurùm
putauissem facto periculo multum habere admixtum
argenti compertum est. Albertus idem mox cum de
auri natura disserit, & granum ait inuentum, quod
multarum librarum pondus excederet. Centum mar¬
charum vocabulo vsus est ille, id autem barbarum no¬
men octo designat vntias, vt octies centum vntijs fuis¬
se granum, qui perpenderunt, deprehenderint, in Germa¬
nia quoque montanum aurum sua tempestate narrant in¬
uentum, quod dum excoquebatur minus caeteris consu¬
mebatur,