485
ERRORE OPERANTIVM.
permutabilia. Si autem permutetur & illa necessario per¬
mutabuntur. Et si in illo principio fiet error in fine & toto
opere necessario erit. Et isto inconuenienti facto, quicquid fiet
post erit inconueniens, ideo penitus cauendum est & praeca¬
uendum à permutatione aliqua huius principij, & sic nec
error nec inconueniens aliquod adesse poterit. Cum igitur prin¬
cipium recipiat perfectionem & complementum propter at¬
tingere finem suum, & amplectetur & econuerso, ergo opor¬
tet quòd illud principium includatur in suo fine. Finis autem
est fixio principij immediate & absque mora. Vnde dicit
Morienus. Oportet quòd finis restituatur super suum prin¬
cipium, & principium super suum finem, & hoc est compo¬
situm quòd sic perpetuabitur, nutu Dei, & non aliter. Est
autem totius operis initium dealbatio, rubor autem perfe¬
ctio, ut dicitur in turba philosophorum. Et est rubedo in
albedine, quemadmodum minium in cerussa, ita quòd finis
& principium sunt simul eadem hora. De hoc autem tali
principio, dixit Rasis in lumine luminum. Nunquam igitur
spiritui in corpora patebit ingressus, quousque eadem mun¬
da & purgata subiaceant, haec autem praecipua & dignior
& bene attendenda istius negocij radix & principium etc.
Et dicit Lilium. Dealbatio semper expectanda est quae huius
operis dicitur initium & firmamentum.