141
68 LIBER.
ingenio fraeta & experimento firmata vires potestates¬
que sublunarium rerum, herbarum, fruticum, lapidum,
animalium indagauerit, quarum noticia in admiratio¬
nem exciuerit genus humanum, & perduxerit ad pro¬
uidentiae diuinae consideranda secreta: multa quoque
procedentibus seculis aperiuntur arte, quae quoniam an¬
tiquitus non visebantur ab his, qui rem oculis non per¬
cepere, vix credi queant. Mirabatur olim vetustas
innesse fontibus nonnullis vim saxificam, cum specta¬
rent decurentes riuulos aquarum longo post tempore
herbis & cespitibus, lapideam continua irrigatione com¬
municasse naturam. Mirabar & ego dum id non so¬
lum sepe legissem, sed etiam semel vidissem in Italiae fi¬
nibus, cum per telinam vallem à ripa Larij lacus ad al¬
pes rhetias iter facerem: sed desijt admiratio postquam
spectaui non iam maniplos filicum, aut vlmi frondes an¬
nua madefacione versas in tophum, sed ictu penè oculi
ferrum, argentum, aurum versos in humorem. Adde
miras ipsarum, quae paucis ante seculis compositae sunt,
peculiaresque dotes aquarum, cum alia ferrum: Es alia
voret, aurum alia, argentum alia: Mittam vulgarem
illum & notissimam qua secernitur argentum ab auro, uti de
eis quas natura profudit, quasque & in quintodecimo li¬
bro Poeta, & in xxi. uolumine naturalis historię collector
ducit in medium, nulla iam subire mentem possit demiratio pro¬
derem, nist non paradoxon id modo, sed adynaton lector exis¬
timaret