485
LAPIS HIC
QVOD si fidem nostram christianam non offenderet,
neque legem auderem dicere, quosdam antiquorum prophe¬
tarum hanc habuisse (si fas esset) artem. Vt Moysen, Da¬
uid, Salomonem, & quosdam alios & similiter Ioannem euan¬
gelistam & eam dictis domini intermiscuerum occultaue¬
runt sicut perpenderunt sapientes. Vnde Rosinus. Deus tri¬
buit recte Moysi etc. Item de hoc quòd haec in libro Malachiae
prophetae dicit Alphidius. Huius autem rei purgandae per pro¬
phetam bene praedictum esse legimus. Tota die sedebit con¬
flans & purgabit argentum & purgabit flios Leui, qua
purgatione peracta erit coelum nouum & terra noua & ui¬
debit omnis caro salutare suum cum se cognouerit ab omni
corruptione mundatam & ad pristinam sanitatem in qua con¬
dita fuit redire &c. Ideo in libris philosophorum plures pro¬
phetarum uidimus allegatos etc. Qui in suo principali, propo¬
sito hanc artem intermiscuerunt. Item legimus in libro Aui
cennae de circulo animae, loannem euangelistam de numero phi¬
losophorum huius artis. Ista enim scientia est diuina & su¬
pra naturam, & cum alia diuina & rellquis patitur misti¬
ce implicari. Non autem fuerunt antiqui prophetae hanc ar¬
tem prosecuti propter aurum & argentum habendum, nec
propter bonum utile & delectabile, sed propter honestum
quia dilexerunt rem propter seipsam: Et ideo quia uiderunt
inquisitionem eius & inuentionem per suos terminos mi¬
raculosam & supra naturam, ideo diuinam & misticam,
quo circa terminos eius cum suis diuinis intermiscere potue¬
runt & uoluerunt principali proposito & indice manente,
cum ipsorum termini sint diuini & mistici. Rationi hoc
principali proposito derogare uidetur, nec remouere intelle¬
ctum ipsorum ab inquisitione ipsorum, unde philosophi huius