485
QVIBVS SIMILETVR. 53
scientiae seu artis, tetigerunt scientiam huius lapidis in omni¬
bus suis scientijs & operibus mistice loquendo. Ita quòd scien¬
tia ista nihil dimisit quin ad se traheret, & sibi compone¬
ret. Neque est hoc incongruum, quoniam omnia quae sunt,
& quae non sunt ars ista diuina sibi pro terminis assumit.
& loquitur de omnibus secundum analogiam, in suis libris
Et omnes aliae de ipsa. Hoc idem patet tam in philosophia,
quàm in physica seu medicina, quam etiam astrologia, &
quàm geomantia &c. Vt dicit Balgus in turba philosopho¬
rum, & Morienus. Et hoc confirmat Albumasar in suo
troductorio iudiciorum. Loquens de imaginibus coeli, se¬
cundum antiquos etc.
CIRCA hanc distinctionem nota quòd sicut prius est
esse rerum & ueritas secundum naturam, quàm earum si¬
militudo & allegoria sic scientiae & artes prius tractare de¬
bent esse & ueritates rerum. secundario autem similitudines
& allegorias quoniam ueritas nil aliud est quam adaequatio
intellectus ad rem. Similitudo autem et allegoria sunt sicut fig¬
mentum in accidentibus rerum siue sint, siue non sint facta
ab intellectu solo. Maxime ergo fefellerunt antiqui philoso¬
phi ante Aristotelem, quia uolentes tradere cognitionem ue¬
ritatis rerum & alijs comunicare semper sub allegoria &
similitudino loquebantur. Cunctis cognitio non inquirat
proprias causas rerum prout requirunt res. Solus autem Ari¬
stote. uidetur incepisse a tradictione proprie ueritatis rerum quem
Alexander, philosophus Auerrois, & Auicennas & plures
alij secuti sunt, philosophus tamen docet loqui metaphoricae
similitudinarie, seu allegorice in 3. rethoricae, sed hoc requi¬
rebat ars illa & modus eius & hoc non est reprehensibile.
Sic & hic.