485
LAPIS HIC
ITEM sicut res se habent ad esse, ita se habent ad in¬
telligi, & cognosci, & per consequens ad significari. Ex hoc
triplex modus in rebus repertus est, scdi icet modus essendi,
modus inteligendi, & modus significandi. Et quia ueritas
nihil aliud est, quàm adaequatio intellectus ad res ipsas.
Disputantes autem non sunt ferentes res ad disputandum,
Sed nominibus utuntur pro rebus spetialiter notis. Sed igno¬
rantes uirtutes uerborum paralogizant, ut dicitur primo
elenchorum. Distinguere ergo nomina multiplida est utile
ad manifestandum propositum, & syllogizare ad rem, &
non ad nomen ut dicitur primo topicorum, & deberet inter¬
rogans & respondens ferre intellectum ad idem, ut ibidem
dicitur adhaerendum est. ergo rebus per se, & non nominibus.
EX dictis ergo uere patere potest, quod istius lapidis, infini¬
ta nomina consurgere necesse est quae omnia sunt uera apud
philosophos alchimiae quamuis ficta sint id est similitudines.
Vnde Rasis in lumine luminum. Haec enim quae dicimus ad
imagines referuntur. Et idem primo 70. praeceptorum. Haec
omnia quae dicimus sunt typica quae subtiles in hac arte intelli¬
gere debent. Pythagoras in turba philosophorum. Sitote quòd
res quam multipliciter narrauerunt philosophi, suum absque
igne socium consequitur prout magnes consequitur ferrum,
quam ubique inueniunt, quae est lapis & non lapis, uilis &
preciosa, obscura, celata, et a quolibet nota, unius nominis &
multorum nominum. Alphidius. in eo enim omnis similitudo
& omnis descriptio inuenta est omnium animalium genera & la¬
pidum sunt in ipso, naturis coloribus omnibus & odoribus,
operibus est similis, cui nil est simile in actione in descriptione,
in transitu, in dominatione exc. Et Miluescindus. Si spirituale
nuncupes probabile quid agis, si corporale uerum dicis, si coe¬