457
BREVIS. 292
permixtionem inferre, postmodum intempe¬
riem, deinceps morbum, & successiuè mortem
valeant. Vt igitur istis machinationibus à ser¬
pente satis contrà nitamur obsistere, extrinseco
nobis firmamento est opus, quod elementorum
nostri corporis tenebras intra suos limites con¬
tineat, & eiusdem lucem tueatur ab insultibus.
Quod & quale sit eiusmodi remedium, & quo
debeat artificio parari, dictum fuit. Verùm quòd
ex naturae penetralibus sit petendum, non sine
claue reserantur capsulae naturales, & praesertim
mineralium atque metallorum. Nam, vt ad¬
uersarij nostri loquuntur, ista sunt à natura tam
admirado compacta vinculo (& praesertim au¬
rum de quo gloriatur spagirica) vt nullis igni¬
bus cedere videatur, imò flammis viuaciùs va¬
lidiusque reddi. Tantùm abest (inquiunt) vt
chimistae polliceri sibi debeantignem esse cla¬
uem aurum reserantem, quem potiùs clauden
tem experiuntur. Subscribemus eorum opinio¬
ni tantisper, vt falsò credant nos hisce friuolis
argumentis succumbere. Mox inde subiunga¬
mus quod eos prorsum à frustranea sua spe de¬
ijciat. Diximus antea superficiales physicos
liud nihil intelligere, praeter hoc solum quod
eis versatur ob oculos. Quo fit vt non videant
alium ignem quàm & ipsi rustici puerique simul
cum ipsis vident, & quo passim vtuntur fabri,
mechanici, & id genus hominum. Fatemur (in¬
T 3 quam