457
292 VITA
quam) nullis ignibus aut flammis elementa¬
ribus obnoxium; contrà quidem asserimus
psum artificiali chymicorum igni vltro sese de¬
dere, ac nihil magis in rerum natura quàm
cum ipsum ignem appetere, in quem etiam se¬
ipsum transfert, atque summo gaudio conuer¬
tit sine controuersia. Etenim aurum ipsum to¬
tum est ignis, ac similis ei per quem dissoluitur,
non in hydrargyricum liquorem (vt nonnulli
putant) non per chrysulcam, vt nobis perperam
obtrudunt aduersarij, sed in & per succidam,
transparentem, ac fluidam substantiam rori coe¬
lesti persimilem. Cùm igitur clauis haec tam stri¬
ctè compactum corpus à natura reserare valeat,
alia non erit opus ad reliquas naturales arcas
aperiendum. Structura clauis istius passim ha¬
betur in omnibus ferè libris philosophorum,
vt non sit opus ad fabricam eius exponendam
verba facere, ne saepiùs dictum ad nauseam re¬
petere dicamur. Quid multis? manifestior esse
non potest, quàm si vobis à naribus propen¬
deat, ac in osdelabatur. Repetámne clariùs:
narius est ab vnitate positus in rerum natura,
qui per amotionem binarij, suum ternarium
ad vnitatis naturam adducit: tum demum fit
potens ad omnem arcam reserandum. Sed quòd
dubitem ea vobis adhuc satis obscura, si velim
qua fieri potest aptissimè declarare, priùs quid
binarius sit, aliter quàm antea, definire est opus,
alioqui