485
SOLVTIO
ne digestibiles & sanae. quales autem leues ignorat, non fa¬
ciet sanitatem, sed sciens, quoniam quae uolatilium leues &
sanae, faciet magis etc. Et in primo posteriorum. Conside¬
rantes uniuersale multotiens nesciunt quaedam singularium
propter id quod non intendunt. Et in secundo eiusdem aequi¬
uocationes magis lateit in uniuersalibus, quàm in singulari¬
bus 2. ethicorum. In ijs enim quae circa operationes sermones
uniuersales quidem communiores: sunt particulares autem
ueriores.
Solutio rationis VI.
AD sextum argumentum dicimus, quid in opere hu¬
ius artis est considerare duo, scilicet naturam agentem & ar¬
tem ministrantem. Si consideremus ex parte naturae agen¬
tis dicimus, quòd totum opus est naturale, quia natura est
illa quae digerendo seu decoquendo appetit, retinet, digerit,
& expellit, & permiscet & corrumpit, & generat & in¬
format praecepto dei benedicti & gloriosi suo tempore lapi¬
dem antedictum, & cum hoc lapide natura informat me¬
talla per ipsarum commixtionem. Si autem consideremus ex
parte ministrationis, tunc opus hoc est artificiale, non quia
ars generet & corrumpat, & informet, sed quia ministrat
naturae operanti totum hoc. Natura enim sola non potest in ta¬
libus per se, nist ars ministret sibi. propterea eo modo quo ars
ministrat naturae, eo modo operatur natura, quia si bene
bene, si autem male male. Tota igitur operatio ratione ge¬
rationis, & mixtionis est naturalis. Ratione autem ministra¬
tionis est artificialis, sicut patet in decoctione ciborum.
Solutio rationis VII.
AD rationem septimam. Dicimus, quòd illorum ra¬
tio non concludit, quia forma quae est perfectio rei est duplex
scilicet