485
RATIONVM. 57
scilicet una ipsius mixti inquantum mixtum. Alia ipsius mixti
non inquantum mixtum sed inquantum animatum siue sit
anima introducta de potentia materiae ab occultis naturae, si¬
ue sit data ab extrinseco, scilicet ab essentia quinta uel à pri¬
mo motore sicut ueteres diuersimode sunt opinati. Diuer¬
sificauit enim Deus rerum perfectiones multipliciter quo¬
niam in quibus compositio quae secundum naturam fuit debi¬
lis in illis maiorem, & nobiliorem persectionem ponit, scili¬
cet, quae est secundum animam: in inanimatis autem econuer¬
so. Et ideo nos ignoramus formare leonem, capram, &
hominem non ratione mixtionis cum sit debilis in eis sed ma¬
gis ratione formae nobilis, quae subiacere non potest actibus
nostris. Similiter quamuis quorundam mineralium, uegeta¬
bilium et animatorum siue sint fortis mixtionis siue debilis, ge¬
nerationem facere sciamus, tamen eorum formas specificas
ignoramus omnino, sed ad generationem auri cognoscimus
suam formam specificam separatam à materia perfectibili,
& modum perfectionis, & unionis omnino sequendo natu¬
ram. Similiter quia non fit recta comparatio mixtionis for¬
tis ad nobilem, sed fortis ad debilem & nobilis ad ignobilem,
quia recta comparatio est in uniuocis, ut dicitur 7. physico¬
rum. Similiter quia inanimatorum ad animata in hoc non
est proportio. Similiter quia non est proportio eius cuius ma¬
teria propinqua determinata inuenitur, ad illud cuius ma¬
teria non inuenitur siue sit eiusdem propinqui generis siue
non. Similiter quia non reperitur in illis, nec in aliquibus de
mundo aliquid quod egeat perfici, suut in ijs solis, quare
ratio non concludit.
Solutio ratonis VIII.
AD octauam rationem, dixerunt quidam quòd non con
H