485
SOLVTION
cludit, quia metalla non differunt ad inuicem specie, sed ac¬
cidente solum, quos reprobauimus supra in argumentis philo¬
sophi. Dixerunt alij quòd ratio simpliciter est falsa, quia
generatio & corruptio est indiuiduorum diuersarum specie¬
rum: poterunt enim ad inuicem transmutari. Sed quamuis
isti sufficienter dicere uideantur, non tamen sic est, quia qui¬
dam modus est in metallis diuersus mutationis specici in spe¬
dem. Propterea istius rationis solutio sufficiens cum solutione
ultimae rationis philosophi infra patebit.
Solutio rationis IX.
AD nonam rationem dicitur, quòd uerum est, quòd
per motum & lucem corporum super coelestium, & per eo¬
rum determinatos situs & aspectus introducuntur formae in
inferioribus, sed non est necesse nos ea scire, nec possumus
scire nisi in genere quodam confuso, scilicet ex parte solis in
quibusdam qui est causa quatuor temporum anni, quia cer¬
tis temporibus fiunt seminationes, et messes, & plantationes,
& in quibusdam animalibus, ut equis, & asinis, & acci¬
pitribus, & falconibus, periodis certis solaribus fiunt coniun¬
ctiones ad coitum, & generationem, in quibusdam autem
omni tempore fiunt haec indifferenter, ut in homine et colum¬
bis, & gallinis. Vnde si uolumus genorare uermem ex car¬
nibus pueridis non consideramus situm quenquam stellarum,
sed solum dispositiones aeris circunscribentis, & alias putrefa¬
ctionis causas. Similiter si oua sub fimo aut simili loco ad
pullorum generationem ponamus, quocunqne temporè dabi¬
tur forma suo loco & tempore praefinito à coelestibus absque
consideratione nostra in hoc. Eadem in generatione calcis,
& uitrioli, & salis, & uzifur, & cerussae, & minij, &
zimar. Similiter in compositione theriacae, et aliarum confe¬