RATIONVM.
58
ctionum
&
quocunque
tempore
et
quacunque
hora
possunt
fieri,
haec
uirtus
enim
coelestis
est
ualde
communis
ad
omnia
&
recipit
determinationem
&
per
uirtutes
&
dispositiones
eorum,
quae
sunt
subiectum
eius
in
rebus
elementatis
et
elemen¬
tis,
quia
sic
operantur
uirtutes
coelestes
in
tota
natura
gene¬
rabilium
&
corruptibilium,
continuo
secundum
materiam
sibi
dispositam,
aut
proprie,
aut
communiter.
Vnde
di¬
xit
Lilium.
Opus
hoc
non
causatur
à
motu
superiorum,
quia
omni
tempore
fieri
potest.
Et
Rasis
in
70.
in
libro
reprehensionis.
Tempus
non
operatur
in
hoc
aliquid,
quiae
si
tempus
operaretur
in
eo
esset
uile
apud
gentes
etc.
Si
igitur
in
hoc
magisterio,
omnia
contingentia
suo
tempore
recte
con¬
currant,
introducetur
forma
sua
sub
debito
situ,
&
aspectu
stellarum
tempore
praefinito
in
materia,
absque
consideratio¬
ne
in
hoc
aliqua.
Vnde
dixit
plato,
quòd
secundum
meri¬
tum
materiae
infunduntur
uirtutes
coelestes,
quae
res
naturae
operantur
&c.
Sed
in
rebus
in
quibus
infunditur
forma
ac¬
cidentalis
noua,
&
occulta
à
coelestibus,
ut
est
in
arte
ima¬
ginum
oportet
necessario,
ut
sciamus,
&
custodiamus
deter¬
minatos
situs
&
aspectus
corporum
coelestium.
tempore
pro¬
prio,
quia
à
solis
illis
imprimitur
forma
talis
&
tali
tempo¬
re
&
non
alio,
sicut
patet
in
libris
astrologiae,
de
electioni¬
bus
horarum
imaginum
&
bellorum
&
edificiorum
&
iti¬
nere
etc.
quia
igitur
alchimiae
ars
non
est
talis,
ergo
non
re¬
quiritur
talis
cognitio.
Solutio
rationis
X.
AD
rationem
decimam
dicimus,
quia
formarum
aliae
sunt
naturales,
aliae
artificiales.
Et
naturalium
quaedam
sunt
substantiales
&
introducuntur
in
instanti
omnes
à
natu¬
ra,
praecedentibus
dispositionibus,
habilitantibus
ad
eas,
siue
H
ij