485
SOLVTIO
concurrat ibi administratio artis aliqua ad disponendum si¬
ue non, & istae sunt formae substantiales quae sunt principium
operandi in omni re, & istas dicit dialecticus formas speci¬
ficas siue differentias constituentes speciem & per ipsas quaeli¬
bet res habet esse. Quaedam autem sunt formae accidentales
quae si immediate manant & fluunt à formis substantialibus
introducuntur in instanti cum formis specialibus à natura
cum sint sicut propriae passiones subiectorum & istae sunt for¬
mae, cum quibus quaelibet res proprie operatur. Si autem
non immediate manant & fluunt, tunc introducuntur suc¬
talis determinata sequens suam formam substantialem, qua
cessiue in tempore ut est color, odor, & sapor, et figura¬
rum quaedam sunt proprie, ex tota specie sua, ut color pauo¬
nis & figura elephantis, quaedam communes, ut e lor equi
& gallinae, & odor uiolae. Artificiales autem formae omnes
sunt accidentales & non sunt aliud quàm figurae rerum in¬
troductae per artem siue sint iuxta uoluntatem artificis, ut
figura domus & nauis & nummi siue sint à casu aliquo, ut
patet in figuris fragmentorum lapidum quorum quaedam
remanent in facto esse, ut forma domus, quaedam non, sed
sunt in solo fieri, ut patet in arte saltandi, & cantandi, &
omnes istae introducuntur successiue in tempore, ut patet ex
septimo metaphysicae, propter quod dixit philosophus ibidem
quòd artificialia ratione materiae ponuntur in genere substan¬
tiae, ratione formae ponuntur in genere accidentis.
Cum igitur generatio lapidis philosophorum sit à natura me¬
diante agente naturali scilicet igne cum colore suo naturali,
& odore & figura naturali quae sunt formae accidentales se¬
quentes suam formam substantialem determinatam, sed ta¬
men cum administratione artis, quae ministrauit sibi mate¬