485
RATIONVM. 59
teriam debitam naturalem in organis artificialibus, ergo ne¬
cessario forma eius erit naturalis & substantialis, quae sub¬
stantialis forma, cognoscitur per sua formas naturales acci¬
dentales proprias, sicut & omnis alia de mundo. Et quam¬
uis ministratio & modus ministrationis materiae, sit uolun¬
tarius, tamen forma quae in instanti generatur est natura¬
lis. Non igitur poterit dici forma illius lapidis artificialis,
ut quidam fatue imaginantur. Eodem modo intelligendum
de auro per istum lapidem generato, cuius forma introduci¬
tur in instanti, ut patuit, & non successiue, sed dispositio¬
nes praecedentes bene inducuntur successiue. Nota unum
notabile, quare formae dicuntur naturales, in duplici dif¬
ferentia etc.
CIRCA decimam rationem & eius solutionem eluci¬
dandam, est praeterea notandum, quòd formae naturales di¬
cuntur. Aut ad quarum introductionem natura sola prae¬
parat sibi materiam & introducit formam ut in homine,
palma marmore etc. Aut quia ars praeparat materiam natu¬
rae, non ultima praeparatione & ipsi porrigit, & natura
praeparat, & disponit sibi ipsi usque ad ultimum cum auxi¬
lio artis, & post introducit formam ut patet in generatione
uzifur, cerussae & theriacarum ac omnium compositorum.
Formae enim istorum sunt naturales ministrante arte, quia
in talibus natura non potest sibi praeparare materiam, nec
componere, sed ars praeparat naturae materiam & natura
disponit & introducit formam, quod enim praeparat alteri
materiam ad formam non dat formam, quod autem sibi
praeparat, & disponit sic quia idem agens disponit ad for¬
mam et dat formam. Sunt autem quaedam formae naturales ac¬
cidentales quae introducuntur a natura sola praeter artem, et à
H iij