141
126 LIBER
materia, aliquando casibus varijs intercurrentibus, eiùs
tamen conditionis, vt aperte cognosceret impedimenta
aliunde quam ex humana potestate proficisci. Idem affir¬
mauit ab amico, qui expertus hoc ipsum fuerat accepis¬
se, qui cùm excinabari fecisset argentùm optimum sępe
numero se se postea insistentem operi maiore cum dili¬
gentia semper euentu rei fuisse frustratùm, tu autem
rationibus euenta confirmato. Nam in ijs, quę de terrę
cauernis eruuntur, tibi maxime necessaria etiam monstra,
quandoque & abortiuos partus uidebis, prodit in natura
libus quaestionibus Anneus Seneca, sicut in nostris corpo¬
ribus sic in illis humores saepe vicia concipere, cum uel¬
ictus, vel loci quassatio, vel senium; aut frigus; aut
aestus corrupere naturam, vt mittam & ignis uel exu¬
berantiam uel defectum, & artificis, vel imperitiam
uel indiligentiam, sileamque maligni daemonis multiplicia
commenta, sed & si omnia, quae optas ex uoto etiam af¬
fluxerint, non autem tibi Dei adsit munùs operam per¬
des: & cum tempore iacturam facies impensarum,
quę quidem in nostris enigmatibus, sed absque perplexi¬
tate enigmatum cecinisse meminimus:
"Dummodo perpetuum seruet natura tenorem,
Dùm manus artificis, dum mens non fluxerit usquam,
Illa enim sueuit progignere plurima monstra,
Ignibus interdum nimijs oppressa calore,
Interdum minimo defecta, ut frigida multo
Mater