485
SOLVTIO.
altera & diuersa, & induritiae & mollitiae, & accidenti¬
bus alijs. Poterunt tamen ab uno agente multo melius infor¬
mari secundum similitudinem unam in forma una quàm nu¬
trientia diuersa, ita ut dura mollificentur & mollia induren¬
tur, ut in medio perficiantur, sed non est illud quòd molli¬
ficatur, possit indurari, nec econuerso. Et ideo quod est molle ni¬
mis non eget mollificatione sed induratione, & quod est du¬
rum nimis econuerso. quòd totum per expoliationem solam
fit in ijs diuersis subiectis, tali diuersitate ad eundem finem
ordinatis, nec tamen fit una mutatio per se & alia per acci¬
dens, sed ambae per se cum operatio lapidis de se sit unica tan¬
tum: in dissimilibus autem a se nil operatur de ijs, ideo ratio
non ualet. Vnde Geber in capitulo de duplici medicina, sci¬
licet alba & rubeae, dicit quòd quatuor corpora imperfecta
egent duplici medicina, scilicet alba & rubea, quorum duo
egent eis indurantibus, scilicet lupiter & Saturnus, alia ue¬
ro duo mollificantibus, scilicet Mars & Venus, & argen¬
tum uiuum eget similiter duplici medicina coagulante & in¬
spissante ipsum, scilicet una alba & alia rubea. Et ideo me¬
dicinae corporum imperfectorum et argenti uiui sunt decem
medicinae & hoc intelligendum est in minori opere, quia in
maiori opere non est nisi unica perficiens omnia ad album &
ad rubeum. Et ideo subdit in eodem capitulo sic. uerum utique
cum diuturnitatis laboris instantia, & magnae indagationis
industria excusari uolumus, ab inuentionis labore harum
decem medicinarum per unius medicinae beneficium, & in¬
uenimus inquisitione longa, necnon & laboriosa maxime
& experientia certa medicinam unam, qua quidem durum
mollescit, & molle induratur corpus, & fugitiuum figi¬
tur & illustratur foedum splendore inenarrabili etiam eo qui