485
RATIONVM PHILOSOPHI 65
eadem, & forma artificialis sola, siue figura uariatur. Ideo
denominatur ab eo ex quo sunt, et ex eo proprie diffiniuntur.
Quapropter non omne illud ex quo fit aliquid, dicetur mate¬
ria illius, & hoc in naturalibus, ut ex uiuo mortuum, & ex
uino acetum, ut dicitur octauo metaphysicae. Eodem ergo
modo dicimus in generatione metallorum, quòd omnia se ha¬
bent ad aurum, sicut potentia ad actum, & sicut imperfectum
ad perfectum, & sicut materia ad formam, & sicut non esse
ad esse, Et hoc patet ex operibus naturae in suis mineris, quia
omnia digerendo paulatim conuertit in aurum ut infra osten¬
demus, aurum autem non conuertit in aliquod illorum. Cum
ergo natura in fine denudat ea d forma illa transitoria sub
qua erant, ergo reducit ea in materiam primam, & perfi¬
cit in aurum, ergo & ars sic necessario coacta facere, faciet,
si debet sequi naturam & sie facit.
AMPLIVS potentiam duplicem omne dicemus, quae¬
dam est quae est sicut dispositio ad formam, quae tenet se ex
parte priuationis, ut ex ignorante fit sciens. Et quaedam est
Ipsius formae iam adeptae, ut sciens cum iam considerat. Pri¬
ma potentia est triplex, scilicet propinqua, remota & remo¬
tissima. Propinqua dicitur quae approximata agenti una uel
modica mutatione facta recipit actum siue formam, ut dicitur
nono metaphysicae & secundo coeli & mundi. ut nutrimen¬
tum cum fuerit iuxta ultimam dispositionem ad nutribile.
Remota autem dicitur, quae pluribus eget mutationibus. Re¬
motissima uero, in qua ulla quasi conuenientia inuenitur, rei
quae transmutatur, ad rem ad quam transmutatur, ut ele¬
menta & germinatio granorum nutribilium, ad nutrimen¬
tum nostri corporis. Et de hac remota potentia & remotis¬
sima, dicit philosophus nono metaphysicae quòd terra antequam
I