485
SOLVTIO QUINQVE
transmutetur in aes, non dicitur esse in potentia ad formam
statuae aereae, nec arbores antequam sint incisae & dolatae ad
formam domus. Potentia autem formae adeptae dicitur actus,
ut patet ex secundo de anima, & est duplex, scilicet prius ut
habere scientiam & secundus ut considerare, & impossibile
est deuenire in actum secundum, nisi praeexisiente primo.
Est ergo secundum seriem primo potentia remotissima. Secun¬
do remota. Tertio propinquae Quarto actus primus qui est
forma. Quinto actus secundus qui est habitus procedens a
forma. De qua forma dicitur secundo de anima quòd actus
sunt priores potentijs. Et similiter nono metaphysicae & etiam
dixit Aristoteles secundo coeli & mundi. Bonum completum
est unum, quod non indiget operatione sua qua fiat bonum,
& perfectio omnis rerum ut suscipiat complementum & ul¬
timum & melior res est, quae est propinquo compemento bo¬
no, & quae facillus illam recipit bonitate &c. Verba haec pos¬
sunt huic capitulo pulcherrime coaptari sic. Inter metal¬
la enim omnia est solum unum quod est bonum & comple¬
tum, scilicet aurum & ideo non indiget operatione aliqua
ut fiat bonum & completum. Et quia perfectio omnis rei
est ue suscipiat complementùm & ultimum, ideo cum cae¬
tera metalla sint, imperfecta & incompleta & non ultima,
sed ud aurum, sicut ad ultimum ordinata necessario egent opera¬
tione ut fiant bona perfecta completa & ultima, ergo fient
aurum. Et quia res quae est propinquior bono completo, &
quae facilius illam recipit bonitatem est melior, ideo argentum
in primo gradu est melius alijs, aes secundo, & tertio stannum,
quarto plumbum, ultimo ferrum: ut ex dictis in superioribus
& inferioribus est, declaratum.
CVM ergo secundum hanc semitam considauerimus