233
220
APOLOGIA
humanus proxima, & tamen vterque
nomen habet sanguinis. Sed sanguis
ille suillus, nusquam erit materia pro¬
xima carni humanae, nisi multis muta¬
tionibus in sanguinem humanum mu¬
tatus sit. Discrimen hoc materiae pro¬
ximae & remotae, etsi verum sit in san¬
guine suillo & humano, non tamen
hinc sequitur, argentum viuum vul¬
gare, aut quod ex metallis arte proli¬
citur, aliud esse materiam remotam,
iud proximam argento & auro. Pro¬
bauimus enim ex superioribus omne
argentum viuum esse, argento & auro
materiam proximam & sola coctione
differre: & quò plus fuerit decoctum
eo propius esse eorundem indiuiduum:
nam veluti, cineres ex quibuscunque
herbis aut lignis aut aliis rebus exustis,
sunt proxima vitro materia, tametsi
ex diuersorum generum aut diuersa¬
rum specierum corporibus prodierint.
Sic & ex quibuscunque corporibus
argenti viui materia dissoluta fuerit,
rit, proxima argento & auro materia.
Hlaec etsi, validissimis, argumentis
proba¬