115
7
DEDICATORIA.
tua patria & nostro illustrissimo legato, Pe¬
regrino Bertio, nobilissimae ducis Suffol¬
ciae filio, mihique in primis neque modio
neque trimodio, sed ipso pleno horreo
peruisti. Deinde verò, quòd medicam [GR] πό¬
θεσιν [/GR] hominibus medicinae imperitis (qua¬
les plerique nobiles & senatores sunt)
scribere, perinde esse videtur: acsi agrico¬
lae Monarchię encomium, aut militi agri¬
culturae scientiam offerres. Sed illa in pri¬
mis me mouit (optime Seuerine) tuae sin¬
gularis doctrinę & exploratae hac in causa
eruditionis contemplatio: cuius sola vm¬
bra refocillatus mihi facilè persuadeo, me
de cunctis chymicorum remediorum con¬
uitiatoribus verè atque solidè triumpha¬
turum. Hanc autem Apologiam anno su¬
periore accepisses, nisi tuam illam aduer¬
sus Antiparacelsistam auream responsio¬
nem in dies expectassem. Verùm cum te
aut seculi ingratitudine, aut silentii iucun¬
ditate, aut regiis auocatum negotiis auxi¬
liares chemiae copias nondum misisse sci¬
rem: officii mei esseduxi Misochymicos sub¬
limes interim arripere, suamque ipsorum [GR] ὑψη¬
λοκαρδίαν [/GR] hac prima velitatione ceu pa¬
A iiij