485
CVI SVBALTERNETVR. 73
omnes philosophos tam naturales, quàm alchimistas, ergo
& apud artem alchimiae materia erit similiter argentum
uiuum. Et quia materia non producit se ipsam in esse ad
generationem, & formam, sed ab agente proprio dirigi¬
tur, & informatur tunc necessario oportet, quòd illud ar¬
gentum uiuum quòd est materia dirigatur, digeratur & informe¬
tur à suo agente proprio ad terminum intentum naturae; quae
est generatio metallorum & auri, & aliorum quorundam
quae nunc relinquimus. Hoc autem agens est sulphur sibi in
proprijs mineris coniunctum, habens illud argentum uiuum à
propria uirtute coagulare & digerere per calorem naturalem
mineralem secundum philosophos naturales. Ita ut in fine di¬
gestionis necessario aliquod metallorum ex eo generetur,
& ultimò aurum. Videtur ergo necessario, quòd illud idem
agens esse debeat apud artem coniunctum arg. ui. ut diri¬
gat, digerat & informet illud argentum uiuum, ita ut in fi¬
ne digestionis & complemento generet idem aurum omni¬
no, sicut facit natura ex eo, necessario ergo oportet, quod idem
ar. ui. et idem sulphur, quod subijcitur operationi naturae, sub¬
ijciatur eti omnino operationi artis et non aliud, quantuncunque
simile uideatur secundum genus & apparentiam, nisi enim es¬
sent subiecta actibus nostris, impossibilis esset haec ars omni¬
no. Veruntamen modus agendi & digerendi & informan¬
di artis est diuersus à naturali, & similiter organum siue
locus & tempus, sed aequipollent ad eundem ultimum finem.
Propterea quod sicut natura generat aurum ex illa materia,
sic ars formam auri eliciendo ex illa materia generat, cum
qua forma omne metallum, cum sit sibi materia per conflatio¬
nem conuertitur in purissimum compositum, scilicet aurum,
omnis enim forma adueniens materiae suae dispositae, informat
K