115
36
DE CHYM. MEDICAM.
drachmam vnam: in quo tamen oleo sine
sulphure, omnis vis illa aromatica quasi in
radicali quodam & spirituoso humido de¬
litescit. Eadem quoque habetur ratio in anisi,
cumini, dauci, feniculi, rosarum, croci, &c.
extractione: quorum quae minimae super¬
sunt partes, in eas omnis facultas deriua¬
tur: vt non immeritò de illis etiam perinde
atque de formicis dici queat; natura est ma¬
xima in minimis. Si igitur siue purgatiuum,
siue diaphoreticum, siue vrinam aut vomi¬
tum excitans arcanum in sulphure solo
commoratur, quid nobis cum Mercurio
aut sale negotij est? si in sale, aut Mercurio,
quorsum sulphur datur? Quum in centum
viginti granis Rhabarbari octuaginta
tiosae reperiuntur non purgantes: cur ipsas
purgaturi aegros Galenici non tollunt? quare
admiscent? nunquid liberum videtur, quan¬
do nucleus deuorari debet exhibere cibo
putamina? Quum etiam in croci libra decem
veneni vncię deprehendantur (deprehen¬
derunt autem primum chymistę) sanè nisi
cum humano corio ludere impunè possent
tui Athenienses, illas iam diu facta per tin¬
cturam heterogenei separatione abstulissent.
Quare, hospes, Chemię iam nunc agnosci¬