317
CONCLVSIO. 146
tia, quae philosophica continentia? Sed quid obstabit quò minùs:
talia perpetrent in homines, qui nec Deo nec disciplinę Ecclesiasti¬
cae morem gerunt, quantò minùs Philosophicae? Videant isti quid
Paracelsus doceat in expositionibus Euangeliorum, Psalterij, alio¬
rumque sacrorum librorum, si tamen intelligant, si mereatur ab¬
impudico ac temerario ore vocari haereticus. At vereor ne seipsos
condemnent. Si conuitijs conuitia refellere decorum esset apud
doctos viros, putant ne calamos reperiri posse suis multò petulan¬
tiores, vt pro vnico mille retribuerent maiore cum temeritate. Ve¬
rùm quid aliud hoc est, quàm seipsum ridendum praebere etiam idio¬
tis, eisque ansam dare iudicandi non alia ratione, nisi quia defice¬
rent argumenta veritatis, ad calumnias diuertere sophistas omnes?
Agant verbis Philosophia dignis & sapientia, non argutis. Si men¬
tem Paracelsi non intelligant, en pro viribus ingenij declara¬
ui in mysterio magno increato, libro quem de luce naturae inscri¬
psi, pariter hoc loco quae sit homunculi sui generatio. Audiamus;
quidnam ad eam opinionem adferant vel opponant, cùm philo¬
sophica modestia, si quam habere putant, vel didicerunt. Nec dees¬
set voluntas, modò non otium, cuncta quae magnis voluminibus.
implicarunt figmenta, in Paracelsum perperam excogitata, simplici
admodum ac facili sermone haudquaquam sophistico refellere,
sed quis tempus inutiliter, ac in vanis potissimùm argutijs refutan¬
dis sibi deperijsse cupit? Satis conuicti sunt hoc vnico mysterio ma¬
gno Athenienses, & homunculo gigantes adhuc, donec impetum
faciant in hoc mysterium adeo magnum, ac majus quàm ferre va¬
leanteorum ingenia. Siccine decet non intellecta carpere, vt mo¬
mento labatur omnis arguta sapientia tanto tempore comparata?
Tacendum potiùs quàm praecipiti lingua debacchandum, & me¬
ritò tandem audiendum quod inferre conatum est alteri. Non li¬
benter in alium spontè feror, qui priùs nominatim non aggreditur,
maioremque mihi in retundendis iniurijs modestiam optarem.
Oo 2 Sed