485
METALLORVM. 76
Sequitur ergo ars naturam in generatione auri secundo mo¬
do, scilicet quia generat ex imperfectis metallis aurum sicut
facit natura. Primo autem modo impossibile est artem sequi
naturam etc.
NOTANDVM circa illam literam, ex dictis ergo
nunc etc. Quòd secundum philosophum nono metaphysicae,
quòd plures possunt esse materiae eiusdem, scilicet mediata &
immediata. Et sic duobus modis fit aliquid ex aliquo, scili¬
cet mediate & immediate, ueruntamen oportet quòd mate¬
ria mediata ueniat ultimo ad immediatam. Vnde dicit ibi
quòd ad identitatem rerum producendarum requiritur iden¬
titas agentis & materiae, quia si materiae sint diuersae inter
se necessario res quae producuntur erunt diuersae. Ideo ad
habendum perfectam notitiam cuiuscunque rei, oportet assi¬
gnare causas eius omnes proximas, & cognoscere. Cum
igitur in arte alchimiae sit eadem materia tam mediata quàm
immediata, sicut apud naturam & reducat mediatam, ad
immediatam, sicut facit natura, & sit idem, scilicet secun¬
dum eandem intentionem agens, quae est expoliatio argenti
uiui totalis, post decoctionem completam, a sulphure corrun¬
pente, quod ipsum decoxit sicut facit natura, & sit eadem
forma, scilicet sulphur intrinsecum argenti uiui, introductum
de potentia materiae, sicut facit natura, quòd sit idem finis,
scilicet unio istius formae cum materia ut fiat aurum, sicut
facit natura, cum forma & finis sint idem, tunc necessario
idem aurum, erit hoc & istud, quia quorum causae sunt om¬
nino eaedem omnes, oportet necessario ipsa esse eadem.
Si quis callidus artifex sciret transmutare materias qualescun¬
que extraneas & mediatas, siue sint de numero mineralium
aliorum, aut uegetabilium, & plantarum, aut animalium,
K iiij