317
CONCLVSIO.
Sed quis vel Angelus haec audiat, cui non commoueatur bilis? Ar¬
delionum, sycophantarum, hęreticorum appellationes, non nisi à
similibus hominibus vsurpatae sunt, qui nimirum, vel idiotarum
more, vel ebriosorum iracundia quicquid in buccam venit, effu¬
tiunt. Quid verò de his qui talia committere praelo non erubescunt,
iudicandum est? Interea docti videri ac dici volunt, sed qua doctri¬
na potiore quàm idiotarum? Non ardeliones neque sycophantas
Paracelsus vocauit priscos medicos Graecos & infideles, at solum¬
modo pseudomedicos, & erroneòs, ac talia quae tolerari quadan¬
tenus possent, causis tamen redditis veris, non argutis, cur idipsum
fecerit. Si quae duriora, protulit non tam in ipsos, quàm in sectato¬
res, qui sic in verba suorum magistrorum iurarunt, vt reluctari ve¬
ritati studiose malint, quam sui praeceptoris manifestum errorem
confiteri: tales sunt in quos potissimùm inuehitur, & quos videbat
suam patriam, in Graeciam transmutare proprijs neglectis atque re¬
iectis, imò ex varietate rerum intricatum contexere labyrinthum.
Non quod varietatem rerum contemnat, quae summè propter
eum qui condidit veneranda est: In ea siquidem nobis vbertatem
suae liberalitatis erga nos maximè relucere voluit, idque magis quò
attentiùs ac diligentiùs scrutaremur. At in hac vniuersitate quis
vnum abditum videre nititur? quis operam dare vt intelligat? Deum
autorem esse pacis, vnionis, & concordiae, tum in multitudine con¬
fusionem esse nullam velle? Non ideo multa variaque largitus est
nobis, vt confunderemus, at potiùs vt profunditatem immensae
multitudinis, ex vnico simplissimoque fontè consideraremus or¬
tam, ac intelligeremus, quò gratiae donum hoc omne ipsi soli & vni
feramus acceptum. Quicunque igitur vnum omnia vnum, intel¬
lexerit esse vitam omnium, & econtrà duo multa duo, mortem ad fer¬
re cunctis, perfectus erit philosophus physicus atque medicus: Quid
multis igitur est opus in medicina, cuius finis & scopus est vnum vi¬
delicet, vt à morte vita protegatur per vnum, & non per multa? Quo
tandem