65
8
EPISTOLA
tos, cùm in Ceruisiarias regiones venissent,
hoc potionis genus mirificè insectatos esse. Abi¬
gebant illud à mensis tam sanorum quàm aegro¬
rum. Ac, quod id à peregrinis esset factitatum.
non ita mirum est apud me; quàm quod dome¬
stici quidam, & in ipsis, vt ita dicam, faecibus
Ceruisiariis nati & enutriti, vbi gulam pro¬
luerunt peregrino potionis genere, domum re¬
uersi, in patrium potum calamum stringere ausi
fuerint. Sed retulerunt justas suae ingratitu¬
dinis poenas. Accidit enim in quadam celebri
Repub. cùm quidam scripto edito vituperasset
patrium potum, non in vulgi solùm, sed etiam in
puerorum tantam indignationem, tamque graue
odium incurrit, vt ab illorum coetu collecto, quo¬
tiescunque in foro & plateis osor ille conspicaba¬
tur, grauissimè impeteretur. Hanc nostram
commentationem ante plures, vt dixi, annos com¬
scriptam expetiuerunt multùm ac saepe quàm
plurimi; ac cum primis illustris C. T. quae oblacum
sibi à me manuscriptum exemplum, illudque do¬
natum & consecratum detinuit apud se per men¬
ses plus nouem: legit & cognouit, sibique mirifi¬
probari, cupereque, vt euulgetur, significauit.
Cujus optimae voluntati libentissimè satisfe¬
cissem jam dudum; nisi interea plurima & va¬
ria