65
10
THADD. HAGECII
De potuum generibus
CAP. I.
Tria sunt in vniuersum potu¬
um genera, quibus omnes ho¬
mines vbiuis terrarum, tam sa¬
ni quam aegri vtuntur: Aqua,
Vinum, & Cereuisia, quorum
singula in plurimas diducuntur species; & hae
multum à se inuicem forma, parandi ratione,
denique viribus & facultatibus differunt. Ac vt
de aqua potabili simplici initio dicam, ea ab ini¬
tio conditi orbis, vsque ad Noha illum praeconem
iusticiae, communis erat potus omnibus animan¬
tibus, quo quandiu vtebantur homines illius
saeculi, simplicique cibo contenti erant, ignari
Apicianarum lauticiarum & obsoniorum, ad
mille propemodum annos vitam producebant.
Aqua enim cum ad vitae longitudinem, tum ad
valetudinis conseruationem plurimum confert.
Post diluuium autem, ipso Noha omnium pri¬
mo vineam plantante, & per hunc vsu vini in¬
notescente, cum ante nec vitis, nec vini, vlla fuis¬
set mentio, decuplo propemodum dies vitae ab¬
breuiatos esse animaduertimus: non aliam for¬
ob causam, quàm quòd isto genere potus plu-
rimi, absque discrimine sexus & aetatis, & absque
modo vterentur; vt non frustra Salomon vi¬
deatur conquestus, plures crapula quam gladio
perire. Quod si circumstantiae considerentur pa¬
tefacti