65
DE CERVISIA OPVSC.
13
& vires mirifice restaurante confirmanteque po¬
tu, veluti diuino nectare, vterentur; ipsi vero eo
carerent, communi cum brutis vtentes potio¬
ne: in defectu tam salutaris liquoris, animo ver¬
sare coeperunt, quomodo aliqua saltem in parte
vinum aemularentur. Itaque à simplici aqua¬
rum vsu ad compositas, & arte mangonizatas
conuersi sunt: quarum infinitae propemodum
sunt species & differentiae. Eas qui volet cogno¬
scere, Plinium lib. 31, cap. 2, consulat. Hodie
pud Turcos, qui, ex lege sui Mahometi, à vino
abstinent, Saccharata in vsu est: qua ipsorum Rex,
cum suis proceribus, vtitur: & non secus, ac nos
generosissima quaeque vina, in deliciis habere di¬
cuntur. Est etiam aqua alia mellita, alia ex lacte
& melle confecta, plurimum inebrians: quibus
Lithuani, Rutheni, Moschouitae, & Sarmaticae
gentes, vtuntur. Sunt qui ex auena etiam potum,
cerebrum nimium percellentem, praeparant:
lij ex hordeo, milio, aniso, foeniculo, passulis,
liisque id genus vel seminibus, vel fructibus, vt
pyris & malis, vel etiam plantis & aromatis con-
ficiunt: idque aut per coctionem, maceratio¬
nemque, aut per destillationem: quas singilla¬
tim explicare, non est praesentis instituti. Vi¬
norum etiam genera, species, formas, illorumque
differentias sumptas a colore, odore, sapore, con¬
ditura & parandi ratione. viribus item & facul¬
tatibus, non persequar hoc loco. Videatur de
his Plinius lib. 14: Galenus lib. 7, 8, 12 Metho¬
di: item 5 de Sanitate tuenda, vbi copiose de his