65
14
THADD. HAGECII
disseretur. Persistam igitur in eo genere po¬
tus, quod aquam habet subiectam: quam variis
qualitatibus imbuere homines conati sunt: vt
hinc quoque mirificum hominum studium in¬
tueri liceat: quod hi in inueniendis, concinnan¬
dis, ac palato accommodandis potuum generi¬
bus, nihil non tentasse videantur: imo nulla in
parte operosior videtur, & olim fuisse, & etiam¬
num esse vita humana, quàm in effingendis po¬
tuum generibus: tanquam non saluberrimum
ad potum aquae liquorem dederit natura, quo
caetera omnia animantia vtuntur: id quod Pli¬
nius quoque lib. 14. cap. 22 testatur, quando scri¬
bit: homines non segniter in eo laborasse, inge¬
niumque veluti ostentare visos esse, dum ad bi¬
bendum 195 genera potuum; si species vero
aestimentur, pene duplici numero, excogitarunt.
Plurima vero potuum genera ex illis vel peni¬
tus interiisse, vel obliterata esse, nullum est du¬
bium: sicut vicissim noua & antea in audita se¬
quentibus aetatibus, & nunc etiam aetate nostra,
excogitata, in vsumque hominum prodita esse,
nemo inficias ibit.
De varia appellatione illius potus, qui ex granis
frumentaceis conficiebatur olim, & nunc
quoque conficitur CAP. II.
De eo genere potus scripturo quod ex
qua communi, frumento & lupulo artifi¬
ciose conficitur, ac vsitato vocabulo Cere¬
visia