65
DE CERVISIA OPVSC.
15
uisia nominatur, initio ratio istius appellationis
explananda videtur: tum definitio, quae rem
psam explicet, constituenda, partesque ipsius,
causae, ac vniuersa parandi ratio, quemadmodum
& effectus, seu officia excutienda: vt inde vni¬
uersa Cereuisiarum natura, vires & facultates
psarum, liquidius diiudicari, cognoscique pos¬
sint. & hic vnicus & postremus nostrae tracta¬
tionis scopus est.
Cereuisiae itaque appellatio sumpta esse vi¬
detur à Cerere, olim Dea, & inuentrice frugum:
quae & ipsa saepissime pro ipso frumento, seu et¬
iam pane, sicut Liber pro vino, per Metonymiam
denominatur: quasi dicas potum frumentaceum.
Quando verò appellatio Cereuisię primum na¬
ta, quomodóve ad nos vsque propagata sit, defi¬
nire difficile est. Nam etsi à Cerere, vt dictum est,
originem suam sumpsisse nullum sit dubium: ta¬
men vnde reliqua particulae adiectio irrepserit;
ipsiusque integri nouique nominis Cereuisia
vnde denominatio orta sit: qui id declarauerit,
audiui neminem. Itaque quid Visia, aut cuius
linguae vocabulum sit, me ignorare confitebor
libenter. Constat nec Graecum esse, nec Latinum,
nec Italicum, nec Hispanicum, nec Gallicum, nec
Germanicum, nec Slauicum vel etiam Hene¬
tum: & tamen apud solam Germanicam & He¬
netam gentem Latini nominis appellatio cum
ipsa rei possessione, ad haec vsque tempora per¬
seuerat, nisi fortè dicere velimus, à viribus Ce¬
teris sortitam esse illam appellationem, quod