65
16
THADD. HAGECII
Cereris, seu frumenti vis tota in aquam sit inco¬
cta. Sed haec missa faciamus: neque de nota¬
tione istius Ceruisiae appellationis disputemus
scrupulosius: siquidem constat omnibus, quid
eo nomine intelligamus. Vtut sit igitur, no¬
men hoc, quocunque tandem authore inuen¬
tum sit, multo recentius esse videtur ipso potu
frumentaceo antiquissimo. Nam Aegyptios pri¬
mos huius potus authores fuisse, non vsque adeò
longo decursu annorum post obitum Nohae, scri¬
ptores testantur. in hoc tamen istorum discri¬
minatae sunt sententiae, quod vnam & eandem
rem, seu vnum illud potionis frumentaceae ge¬
nus, non vno nomine vocauerint. Nam potum
ex hordeo confectum appellabant Zythum, vt
& Theophrastus, & Plinius lib. 22, cap. 25, au¬
thor est, vbi in haec verba scribit: "Ex frugibus fi¬
unt potus, Zythum in Aegypto: Celia & Ceria, in
Hispania: Ceruisia, & plura genera, in Gallia,
liisque prouinciis." Graeci verò varias illi indide¬
runt appellationes. Vocauerunt enim [GR] οἷνον κρίθι¬
νον [/GR], id est Vinum hordeaceum, ex hordeo confe¬
ctum potum. Eundem Aristoteles (Athenaeo te¬
ste) [GR] πὶνον [/GR] vocauit, vnde nostris Bohemis, & gen¬
ti Slauicae, appellatio deducta esse videtur, qui
vernacula lingua omnem potum frumentaceum
PiWo, & [GR] οἷνον [/GR] Wino nuncupant. Etenim nostrum
idioma cum Gręcis magnam habet affinitatem:
quam cum ipsis comparasse videtur ob vicini¬
tatem & consuetudinem, dum in Paphlagonia,
Galatia, & Asia minori, domicilium habuisset,
ante