65
DE CERVISIA OPVSC.
23
ue quicquam è potiori substantia in ipsa commo¬
litione deperderetur, in qua non subtilis pollen,
seu farina requiritur, sed ipsa rudior crassiorque
contritio, aqua irrigari consueuit. Hoc igitur
Maltum, Bynum, seu polenta non commolita,
saccis frumentaceis imposita, deuehitur in mo¬
lendinum vt conteratur mola, in farinam cras¬
siorem: qualis olim dicta est, vel [GR] κρίμνον [/GR], vel po¬
lenta. Nominabis illam iisdem nominibus, ad¬
dito, differentiae causa, cuius farina illa sit, puta
Crimnon triticeum aut hordeaceum, vel polen¬
ta triticea, hordeacea commolita: item maltum
seu Bynum triticeum vel hordeaceum commoli¬
tum: aut item simpliciter farina crassior triti¬
cea seu hordeacea. Hanc farinam aurigae Cer¬
uisiarij ex molendino aduehentes, maxima lae¬
ticiae signa edunt, proclamantes voce stentorea,
Polonta, polenta: vel quod propediem sint ha¬
bituri quo aqualiculos suos ex grandibus illis &
multum capacibus Zythophoris, non sorbillan¬
do aut pitissando, sed largè admodum infunden¬
do expleant distendantque: vel quod, sicut ve¬
redarij aut Pegasei illi cursores inflato cornu seu
buccina signum dant suae aduentationis, monentque
vt absque mora alios recentes equos adornent: ita¬
isti aurigae vociferatione sua signum dant Zythe¬
psis, monentque vt praesto sint ad tollendam polen¬
tam contritam. Atque hęc est necessaria primo tri¬
tici praeparatio in polentam commolitam: ex qua
demum Ceruisiae coctio, modo, qui in sequen¬
tibus exponetur, instituitur perficiturque.
B 4