65
24
THADD. HAGECII
De praeparatione Cremoris polentacei ad
Ceruisiae cocturam. CAP. IIII.
PRINCIPIO in aheno amplo ceruisiario ad
Ceruisiae cocturam tantummodo destina¬
to, fornacique imposito, aqua fontana quàm
optimè decoquitur: ac ita feruens in grandes
illas, amplissimaeque capacitatis Cupas, seu ca¬
dos transfunditur: statimque ahenum alia fri¬
gida aqua repletur, & similiter decoquitur, trans¬
funditurque: quod fit quaterna repetitione.
Mox in illam aquam feruentem coniicitur po¬
lentae commolitae, quantum satis est, & consue¬
tudo obtinuit ad vnam Ceruisiae cocturam. Non
enim eadem polentae & aquae mensura vbique
obseruatur: sed in quibusdam vrbibus polentae
plus, in aliis minus accipitur. Inde fit, vt Cereui¬
siae non eundem bonitatis gradum teneant: sed
aliae sint meraciores, dilutiores alię. In vrbe Pra¬
gensi pro vna coctura accipiunt polentae mola
confractae mensuras xx, seu medymnos Pra¬
genses: aquae verò tantum, vt post absolutam Ce¬
reuisiae cocturam XXIIII orcae, seu vasa commu¬
nia Cereuisiatia impleri possint. In vrbe Iglauia
Morauiae, vbi potior Cereuisia paratur, & Vien¬
nam etiam deuehitur, ex LII mensuris polentae
centum vrnas Cereuisiae conficiunt: & adiiciunt
lupuli mensuras sex, aut minimum quinque: vn¬
de saporem amariusculum contrahit. Iniecta
ergo polenta, vt dictum est, in aquam feruen¬
tem, spathis & rutabulis ligneis diligentissimè
fortis¬