65
26
THADD. HAGECII
curpost exactam macerationem polentae, cre¬
morisque extractionem, terna adhuc superaddita
sit eiusdem cremoris elixatio? an non macera¬
tio omnem polentae vim, tenuioremque & po¬
tissimam illius substantiam exhauserit, in liquo¬
remque transumpserit, reliqueritque in polenta
solùm partes crassas, terreas, & inutiles? Prae¬
terea, an tot elixationibus partes tenuiores in
cremore in vapores resoluantur, relinquantur¬
que crudae & inutiles? Ad quae dubia sic ego, sal¬
uo meliore iudicio, respondendum esse existi¬
mo. Etsi maceratio praecesserit, tamen, quia
succus, seu cremor polentaceus, inuariatus &
inalteratus, qualis in ipso corpore polentae in¬
uentus fuerat, extractus est: necessarium vide¬
batur, vt is per elixationem maturaretur, inque
absolutum maturationis terminum deducere¬
tur, & nostro vsui commodior redderetur. De¬
inde, quia partes tenues ex substantia lenta &
viscida polentae, adeoque vniuersa illius vis non
potuisset sufficienter maceratione illa elici; &
ob hanc causam additam esse elixationem seu
decoctionem, non solùm vt vniuersa polentae
substantia, ac latens interna vis & facultas euin¬
catur, quae in liquoris substantiam tota commi¬
grat: verùm etiam crudus humor & redundans
maturetur altereturque. Postremò, dico, in cre¬
more polentaceo tenuiores partes coctione non
tam facilè dissipari euanescereque, vt in aliis re¬
bus accidere videmus: praesertim in Rhabarba¬
ro & similibus, in quibus vis purgandi, quae in
parti¬