65
DE CERVISIA OPVSC.
27
partibus subtilioribus dissipabilique substantia
consistit, coctione quidem pauca euocatur: mul¬
ta verò, vel etiam diutina asseruatione tota ple¬
runque dissipatur disperditurque. At in cremo¬
re, quoniam partes illae tenuiores & aqueae sem¬
per alicuius lentoris & visciditatis sunt partici¬
pes, propterea neque facilè exhalare possunt,
neque, etiamsi illarum quidpiam exhalet, ali¬
quid de viribus & facultatibus decedit diminui¬
turque. Nam tota vis, & facultas polentacea,
in crassiore natura, lenta, glutinosa & viscida
inhaeret, & altius demersa est, quae non, nisi
coctione valida in accommodatum liquorem
euocari potest. Sicut etiam idem fieri videmus,
in Musto & Sapa; quae, quo magis decoquun¬
tur, eo magis viscositas in illis augetur. Hanc
igitur ob causam hic quoque terna & valida cre¬
moris cum polenta adhibetur elixatio.
De additione lupuli, qui dat
formam Cereuisiae.
CAP. V.
HACTENVS de absoluta cremoris polenta¬
cei praeparatione dictum esto: restat, vt
reliquam partem persequamur, quae consi¬
stit in additione lupuli & Cereuisiae fermenta¬
tione. Excocto igitur cremore, eoque omni in
cupam illam transfuso, aperto cupae epistomio,
aliqua eius quantitas defluere permittitur in