65
34
THADD. HAGECII
est supra, affusione fęcum Cereuisiam veluti plan¬
tari: quod vt ritè perspiciatur, duo potissimùm
hic spectari solent: debita videlicet faecum seu
crassamentorum mensura, & tempus, quod plu¬
rimum in hoc negocio valet; nimirum, vt tum
affundantur, quando ipsa Cereuisia iustum ad¬
huc teporem retinet, nec sit nimium calida, nec
frigore veluti emortua. Nam cùm faeces (quae
etiam calidae sunt; vt amaritudo indicat) fermen¬
tationis & feruoris causa adiiciantur, fermenta¬
tio illa & feruor nequaquam perfici posset, si hae
vel in refrigeratam Cereuisiam, vel in feruen¬
tem, aut nimium calidam infunderentur: vt po¬
te quae vtroque calore suo, actuali videlicet & po¬
tentiali, quem habet à lupulo, caliditatem faecum
superaret. Sic autem fit illa ebullitio. Faeces
sunt substantiae aëreae, lentae, viscidae; quia verò
amarae, iudicant inesse illis partes quasdam ter¬
reas magis adustas. Aëream dico ad differentiam
illarum, quae post completum feruorem subsi¬
dunt in fundo vasis, & terreae crassaeque sunt. Ha¬
bent enim in se partes aëreas & aqueas à calido
commixtas contemperatasque; vt ostendit len¬
tor ille & visciditas. Cereuisia verò est naturae
aqueae, minus lentoris in se habens. Vtrisque his
substantiis permixtis, quarum illae aëream, haec
aqueam naturam sequuntur, faeces, quae sunt aë¬
reae, sursum ferri nituntur: Cereuisia, quae est
quea & grauis, inferna petit; hisque diuersis mo¬
tibus vniuersum Cereuisiae corpus commoue¬
tur, agitatur, fermentatur, & efferuescit; omnisque
sordi¬